Daniel 10

1Anno tertio Cyri regis Persarum verbum revelatum est Danieli cognomento Baltassar et verbum verum et fortitudo magna intellexitque sermonem intelligentia enim est opus in visione 2In diebus illis ego Daniel lugebam trium hebdomadarum diebus 3panem desiderabilem non comedi et caro et vinum non introierunt in os meum sed neque unguento unctus sum donec complerentur trium hebdomadarum dies 4Die autem vigesima et quarta mensis primi eram iuxta fluvium magnum qui est Tigris 5Et levavi oculos meos et vidi et ecce vir unus vestitus lineis et renes eius accincti auro obrizo 6et corpus eius quasi chrysolithus et facies eius velut species fulguris et oculi eius ut lampas ardens et brachia eius et quae deorsum sunt usque ad pedes quasi species aeris candentis et vox sermonum eius ut vox multitudinis 7Vidi autem ego Daniel solus visionem porro viri qui erant mecum non viderunt sed terror nimus irruit super eos et fugerunt in absconditum 8Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc et non remansit in me fortitudo sed et species mea immutata est in me et emarcui nec habui quidquam virium 9Et audivi vocem sermonum eius et audiens iacebam consternatus super faciem meam et vultus meus haerebat terrae 10Et ecce manus tetigit me et erexit me super genua mea et super articulos manuum mearum 11Et dixit ad me Daniel vir desideriorum intellige verba quae ego loquor ad te et sta in gradu tuo nunc enim sum missus ad te Cumque dixisset mihi sermonem istum steti tremens 12Et ait ad me Noli metuere Daniel quia ex die primo quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui exaudita sunt verba tua et ego veni propter sermones tuos 13Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus et ecce Michael unus de principibus primis venit in adiutorium meum et ego remansi ibi iuxta regem Persarum 14Veni autem ut docerem te quae ventura sunt populo tuo in novissimis diebus quoniam adhuc visio in dies 15Cumque loqueretur mihi huiuscemodi verbis deieci vultum meum ad terram et tacui 16Et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea et aperiens os meum locutus sum et dixi ad eum qui stabat contra me Domine mi in visione tua dissolutae sunt compages meae et nihil in me remansit virium 17Et quomodo poterit servus Domini mei loqui cum Domino meo nihil enim in me remansit virium sed et halitus meus intercluditur 18Rursum ergo tetigit me quasi visio hominis et confortavit me 19et dixit Noli timere vir desideriorum pax tibi confortare et esto robustus Cumque loqueretur mecum convalui et dixi Loquere Domine mi quia confortasti me 20Et ait Numquid scis quare venerim ad te et nunc revertar ut praelier adversum principem Persarum cum ego egrederer apparuit princeps Graecorum veniens 21Verumtamen annunciabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis et nemo est adiutor meus in omnibus his nisi Michael princeps vester

Copyright information for VulgJ